Jdi na obsah Jdi na menu

Kanonické tabulky

11. 12. 2009

Kanonické tabulky (oltářní tabulky pro tradiční Mši svatou)

Kanonická tabulka č. 1 - Deus, qui humanInæ substantiæ; Lavabo

Deus, qui humanæ substantiæ
dignitatem mirabiliter
condidisti, et mirabilius reformasti:
da nobis per hujus
aqua et vini mysterium, ejus
divinitatis esse consortes, qui
humanitatis nostra fieri
dignatus est particeps, Jesus
Christus, Filius tuus, Dominus
noster: Qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti
Deus: per omnia sǽcula
saculorum. Amen.

Lavabo inter
innocentes manus meas:
et
circumdabo altare tuum,
Domine:
Ut audiam vocem laudis, et
enarrem universa mirabilia
tua.
Domine, dilexi decorem domus
tua, et locum habitationis
gloria tua.
Ne perdas cum impiis, Deus,
animam meam, et cum viris
sanguinum vitam meam:
In quorum manibus iniquitates
sunt: dextera eorum repleta
est muneribus.
Ego autem in innocentia mea
ingressus sum: redime me et
miserere mei.
Pes meus stetit in directo:
in ecclesiis benedicam te,
Domine.
Gloria patri, et Filio.

Kanonická tabulka č. 3 - In principio erat Verbum

In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Hoc erat
in principio apud Deum. Omnia
per ipsum facta sunt: et
sine ipso factum est nihil, quod
factum est: in ipso vita erat,
et vita erat lux hominum:
et lux in tenebris lucet, et tenebra
eam non comprehenderunt.
Fuit homo missus a
Deo, cui nomen erat Joannes.
Hic venit in testimonium, ut
testimonium perhiberet de
lumine, ut omnes crederent
per illum. Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet
de lumine. Erat lux vera,
qua illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
In mundo erat, et mundus
per ipsum factus est, et
mundus eum non cognovit.
In propria venit, et sui eum
non receperunt. Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri, his,
qui credunt in nomine ejus:
qui non ex sanguinibus, neque
ex voluntate carnis, neque
ex voluntate viri, sed ex
Deo nati sunt.
(Hic genuflectitur.)

Et Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis: et
vidimus gloriam ejus, gloriam
quasi Unigeniti a Patre,
plenum gratia et veritatis.
R. Deo gratias.